Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed non solum locum ecclesiae zelare debemus, sed hanc quoque interiorem in nobis domum dei, ne sit domus negotiationis aut spelunca latronum. si enim lucra, quaestus pecuniae et emolumenta aucupemur, domum negotiationis fecimus; si inuadamus alienas possessiones, fines uiduae uel minorum, fecimus speluncam latronum. ergo ueniat uerbum dei et de hac domo proiciat fures direptores caupones, ut mundum sit cor tuum, pectus tuum.