Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quid miremur, si angeli eum habent? ipse deus pater ait: zelans zelabo Hierusalem zelo magno. quia magnus deus, ideo et zelus eius magnus est et pro [*](3*Cant. 8,6 5cf.Rom.6,10 10*Apoc.3,15—18 21 sqq-] cf. I Cor- 1. 30 27*Zach. 8, 2 ) [*]( 1 meretur R quam a 2 gentibus 0 5 nincat 0 8 amipittunt P 9 apocaiipsi MNOP laudotiae N laudieiae P laodeciae Bml 10 tua] add- quia a 11 uel] aut Pmlav 13 quod] quia N, om.Rv 14 quia 0 17 zelos Mm1 hoc] Me AMNav deuotionis (om. que) a 18 uebd Rml 20 quastam Å 21 sibi A cybi GM 23 absoruuerit Pml 24 euni] enim MNov inuemat AOR 26 meremur Mml miramur Rm2 eam GMNOPR 28 deus magnus Oav et om.MRml eius om.AR )

405
uniuscuiusque potentiae qualitate ita zelus aut mediocris aut magnus est. zelo uindicatur Hierusalem, zelo ecclesia congregatur, zelo fides adquiritur. zelo pudicitia possidetur. dominus quoque Iesus ait: zelus domus tuae comedit me, increpans Iudaeos, quod domum orationis fecerint speluncam latronum, fecerint et domum negotiationis.

Sed non solum locum ecclesiae zelare debemus, sed hanc quoque interiorem in nobis domum dei, ne sit domus negotiationis aut spelunca latronum. si enim lucra, quaestus pecuniae et emolumenta aucupemur, domum negotiationis fecimus; si inuadamus alienas possessiones, fines uiduae uel minorum, fecimus speluncam latronum. ergo ueniat uerbum dei et de hac domo proiciat fures direptores caupones, ut mundum sit cor tuum, pectus tuum.

Sed est zelus ad culpam, est zelus ad gratiam. nam et ipse Dauid ait: zelaui in peccatoribus pacem, et in Ecclesiastico scriptum est: non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam m, et mulier zelotypa in mulierem fidelem iure reprehenditur. aduertimus ergo, quod mensura quaedam et disciplina sit zeli, sicut disciplina uirtutis. et ideo beatus qui zeli nouerit disciplinam et oderit eos, qui domini gratiam relinquentes salutem propriam deserant, errorem sibi fraudis adsciscant.