Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti locuntur, mortui resuscitantur. his enim signis intellectum est ab his qui rudes erant et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum uenisse qui expectabatur. inluminat igitur fidei claritatem resurrectionis suae gloria, diuinorum operum potestate, et intellectum dat paruulis.