Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et habuit quidem multa quae fleret, uel incestum filiae uel interitum filiorum. sed hic non hoc fleuisse se dicit, sed quia non custodiuit legem domini. a sancto uiro plus culpa quam aerumna defletur. fleuit itaque, quando Nathan ei de Uriae morte indignationem domini nuntiauit, et peccatum suum de praeuaricatione legis agnouit.

denique filio in aegritudine constituto neque cibum sumpsit neque regium thronum aut cubile conscendit, sed stratus in terra ieiuna ora lacrimis diluebat, non tam filii mortem quam peccati poenam in illo lauare desiderans. fleuit, quando numerato populo repente corde percussus est. denique: peccaui, inquit, grauiter r, peccaui stulte.

fleuit igitur primo, quia elatus regia Potestate quaerendo numerum plebis mensuram egressus est condicionis humanae, deinde quia sui erroris pretio uindicabatur in plebem. sed a domino haec proposita poena fuerat, non a rege est postulata. domini tamen se committendo misericordiae electionis causam probauit, simul, quia propter eum populus laborabat, ipse se offerendo pro populo elationis soluit iniuriam, pietatis probauit affectum. [*]( 4.6*Ps. 118,1.36 10 cf. Ps. 118,136 12 ef. II Reg. 12, 9-12 14 cf. II Reg. 12, 15—16 18*11 Reg. 24,10 ) [*]( 1 cumulant 0 cod. Monac. 2564 cumulantur eet. at., cf. pag. 394, 1 3 habent AMml Graeca plus minus corrupta in codd. a, om.N διεξόδοις v 5 deuexerunt scripsi duxerunt 0 direxerunt eel. av, ef. p.378,2 7 fierit P uramlibet AmiPral utrumlibet Mm] abiectione d diminutione codd. praeter R, av 9 in celestium Mml 10 initium Mml se om.R 12 ei Nathan av urim N uri Pm1Rm1 16 deluebat Pm? fili ARml peccati] add. sui v 17 leuare GPmlv lanari 0 18 perculsus JfOPm2 v percursus Pml 20 conditionis codd. praeter M, av 21 sui] sub O 22 piena AmlR postolata Sml 24 ipsej ipseque a 25 electionis AGOP R )

396