Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si quis igitur hunc impetum superuenientis e caelo gratiae uult mereri. descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur. descendit oculis suis in hos ductus aquarum. quae lacrimis inrigauit in euangelio domini pedes, et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corporis sanitatem iam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis.

Descendit ergo Dauid propheta; ideo de peccato gratiam rettulit. descendit in aquarum ductus, hoc est: repleuit eos et [*](3*Cant. 4, 15 6 cf. Cant. 4, 8 9 Cant. 4, 12 ll*Hier. 18, 14 13 cf. Hier. 18, 13 14 cf. Act. 2, 1-4 22 cf. Luc. 7, 38 24 cf. Luc. 8, 44 ) [*](1 in om.T,cf.lin.20 descenJerunt MOv 2 expressus NT 3 ortorumOP 5 hic-ecclesiam) hos-ecciesia GMNPm1RTaμ 6 delnente AR pori Mm1 fontisj add. et AMNOv afflnit Nav 7 a om.AR 12 deficiunt om-0 13 defertur Mm2 uirgini RmlTm2a airgine Rin2 14 descendunt Rm2 impetu GOR 15 pluribus a 16 magnam A 17 diuersitate A donantis APmlRml donantes G 18 nesciat] faciat Gm1 nolit GM 20 m om.A 21 descendit] add. in O22 ductis Rm1 euangelium A 24 profluam GMN T profluuio O profluas et ARm1 groflua et Rm4 25 Dwud om.N retulit codd. praeter Pml, av 26 relauit AR deieuit GM )

394
decurrentium aquarum lacrimis suis fluenta cumulauit aut inanes et uacuos ductus solis repleuit fletibus.

an, quod elocutionis moralis quidam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transiuit eos et possemus dicere: \'transcendit eos et supergressus est\\ sed minuitur uis eloquii, quo uis maior afluentiae descendentis quam ascendentis exprimitur. uide, rogo, quid de usu uerba habeant, ut impetum suum