Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

incidit inluminationis uultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter m fieri potuisse. cognoscat. etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur et ignis uapore calefactis species uultus rutilantis offunditur; oriente die rubent terrae croceo colore perfusae, imaginem de beneficio mutuatae; gemmarum

quoque monilia coruscantia transfundunt finitimis quod ipsa radiauerint: et miraris, si Moysi uultus diuinae infectus est claritate praesentiae, miraris, si refulgente dei gratia iusti uaporetur ingenium? non dubitauit propheta, qui poposcit inluminari prius, ut iustitias domini posset addiscere.

Decursus aquarum descenderunt oculi mei quia non custodiui legem tuam. granditer affectum paenitentiam gerentis expressit, dicens quod aquarum decursus oculi sui descenderint, siue quia per eos tamquam meatus undantium fluentorum ita exuberantium lacrimarum se quidam ductus effuderit et fletus inrigui continuum quoddam et iuge profluuium, siue quod ipsi descenderint oculi. habet enim hoc uis summi doloris, ut cum lacrimis oculi quodammodo ipsi uideantur descendere, eo quod tanta uis laerimarum sit, ut putentur oculi in fletus resolui et in lacrimas effundi [*]( 2*Luc. 24, 32 5 cf. Ioh. 14, 9 7 cf. Ps. 33, 16 17 cf. Ps. 118,135 19*Ps-118,136 ) [*]( 1 ut] cum J. 9 hystoria NP, add. teste Rtn2 potet Rtnl 10 solis] add. quod JINa 11 paDor contectus A mutuatur Pml 12 rutilans Ta ostenditur Av oftenditur GmlOPmlR 13 mutatae 0 14 quoquo P munilia Am1GMm1N Pm1R radiauerunt AR irradiauerit 0 15 moysis M R (v) estj sit Aav 16 praesentia A 17 poscitO 18 possit AG MOPRmla poseit N 19 praemitiunt VITI AGP R Sequitur uersus octauus v descensus Mml decussus Mm2 22 ocaiis suis AOR meatis APmlRml per meatusa, om.N 23 quidem a 24 inrigui] add. per a 28 lachrymis a )

393