Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Inluminat tamen uultus dei secundum quod oculi eius super iustos habentur. quod cum spiritaliter sit probandum, tamen, quia

incidit inluminationis uultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter m fieri potuisse. cognoscat. etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur et ignis uapore calefactis species uultus rutilantis offunditur; oriente die rubent terrae croceo colore perfusae, imaginem de beneficio mutuatae; gemmarum

quoque monilia coruscantia transfundunt finitimis quod ipsa radiauerint: et miraris, si Moysi uultus diuinae infectus est claritate praesentiae, miraris, si refulgente dei gratia iusti uaporetur ingenium? non dubitauit propheta, qui poposcit inluminari prius, ut iustitias domini posset addiscere.