Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In Hieremiae quoque Threnis lacrimabilior series sub hac littera est: expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam. dignam remunerationem recepit, ut, quae expandentem manus audire neglexit et sub alas eius succedere. ipsa postea expanderet manus et consolantem inuenire non posset.

nam etsi ante aduentum domini Hieremias captiuitatem Iudaeorum inlatam eis a Babyloniis deflere uideatur, tamen prophetico spiritu istam magis captiuitatem praeuidens, qua eos intellegibilis Babylonius in perpetui erroris uincla subiecit et domesticae uirtutis ex-

torres de statu paternae deuotionis eliminans longinquae adfecit peregrinationis exilio, miserabili dolore deplorat. nulla enim patria uerior quam fides, quae eos qui longe erant prope esse fecit et aduenas atque peregrinos ciuitatis supernae iure conexuit, sicut scriptum est: ergo iam non estis aduenae atque peregrini. sed estis ciues sanctorum et domestici dei.