Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed reuertamur ad sponsae gressus. quid sibi uult quod addidit in calciamentis speciosos gressus esse ecclesiae? legimus itaque dictum ad Moysen: solue calciamentum pedum tuorum, quo uidetur admonitus, ne corporalibus uinculis teneretur adstrictus. ergo speciosam significat in Canticis animae pulchritudinem, quae carne tamquam calciamento utitur et in ipso calciamento inpedimentum non patitur, sed incessus decore praecellit. calciat se ergo carne anima [ecclesiastica gratia].