Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et Moyses ait: transiens uidebo hoc uisum magnum. etenim ut deum uideret, progressione quadam uirtutis ad altiora processit. pastor erat ouium et dux factus est ciuium. et ad sponsam dicitur in Canticis: speciosi facti sunt gressus tui in calciamentis, filia Aminadab. moduli femorum tuorum similes torquibus opere artificis. non est dubium gressus hic quoque ecclesiae uel animae profectus significari: quam speciosi sunt pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona!

utique speciosos dicit euangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: transgredere flumina. hoc est: fluentia et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu. quod de animae gressu dici in posterioribus hic ipse Dauid euidenter ostendit, adserens quod torrentem iniquitatum sua anima transisset.