Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur: gressus meos dirige secundum uerbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus scripturarum testimoniis admonemur. nam quis tam stolido

ingenio est, qui putet Dauid de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum et his diuinae directionis auxilium postulare ? ille uero ut sanctus uitae suae cursum dirigi gestiebat, sicut et alibi scriptura testatur dicens: a domino diriguntur gressus uiri. denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem.

animi itaque sui ostendit claudicasse uestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam. uidentur quidem habere tranquillitatem, uidentur quiete frui, sed non est quies ubi animus inquietus est, non est tranquillitas mentis ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae. quomodo securitas.