Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dauid ergo quasi perfectus propheta os suum Christo aperuit et ideo in parabolis aperuit os suum. aperuit os, duxit spiritum. merito ait: quam dulcia faucibus meis uerba tua. [*]( 1 ei. Col. 1. 19. Eph. 4. 10 2 cf. Prou. 7, 3 3 cf. Ps. 65. 17 4 ct. Ex. 14. 15 7 cf. I Reg. 1, 13 10 Rom. 8. 15 14 II Cor. 6, 11 15 ct. I Cor. 11, 1 l9*Leu. 19,18 20*Matth. 5, 44 22 cf. Ps. 77, 2 23∗Ps. 118,103 ) [*]( 1 implebo ANR, cj. Explan. ps. 36, cap. 65 hoc] add. est APRa 3 clamat 0 4 quum his Pml 5 dominum Am1M 6 interiores Rrnl e] etJl 7 tacite GM 8 interiori XPm2RTav uoce pia] suo copia NPT piae Pm2av effectum G affectu NPml 9 redit AOmlOR cum silentio] consilio Pml 10 nos AmlRml 11 quod AG 12 pr. habet] add. et a aperi Gav aperuit eet. 13 pr. christus 0 diseipulus 0 tert. christum A 14 o om.O ehorinthiiP 15 nos imitatoresO 16 esse] et 0 ammonetMP 17 aperiat scripsi aparuit Pml aperuit cd. av quis ARml legatur scripsi, cf. p. 345,13 legetur Rm2 legitur eet. av 19.20 utrumque dDigis Rml et om-0 21 propheta perfectus O 23 merito] add. eigo v uerbaJ eloquia NOPav )

383
super mel et fauum ori meo. sponsa Christi os suum sponso aperuit. percepit omni melle dulciora praecepta et ideo testata est dicens: fauces eius dulcedinis et totus desiderium. delectata igitur tenuit eum et non dimisit eum. et introduxi, inquit. eum in domum matris meae et in secretum eius quae me concepit.

fortasse domus est in qua praefulget moralium disciplina, secretum autem illud in quo sunt altiora mysteria. merito ergo concupiscebat praecepta domini, in quibus diuinae gratiae mella redolebant. an non omni melle dulcior peccatorum remissio, non omni flore gratior resurrectio mortuorum?