Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

neglectum, reppulisti eum qui fines eius nolebat inuadere, iudicasti pupillo: oculus tuus fons tibi fuit et origo iustitiae. iudicasti uiduae — sicut enim mala dragma non dragma, sic malum iudicium non utique iudicium —, iudicasti ergo sicut iustus et bonus iudex, uidisti usurpatorem inprobum, qui maritali auxilio destitutam suam praedam putaret, iniquitatem non passus es, tulisti indefensae opem, quo adiuta praesidio inoffensa opera castitatis exercuit nec auxilium quaerere maritale conpulsa est, dicit tibi dominus: \'uenite, disputemus, quia iustificasti uiduam\':

oculus tuus fons gratiae tibi factus est. uidisti nudum corpus inopis iacere defuncti, non praeteristi ut ille qui exponitur in euangelio sacerdos atque leuita, sed continuo miseratus sepulturae solaciis tradidisti: generauit tibi oculus materiam redemptionis.