Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Oculus quoque generationis aut fons generationis dicitur, quia ex oculi conspectu aut bona aut aduersa generantur. uidisti mulieris pulchritudinem, laudasti artificis opus, uenustatem naturae: generatio fidei, deuotionis est partus. contentus fuisti formae

decore, non census ambitione sumpsisti in uxorem, genuit filios liberalioris gratiae: oculus tibi fuit generatio prosperorum. contemplatus es sacram puellam, pressit oculos tuos angustae reuerentia castitatis, praedicasti dominum Iesum, qui senilem dedisset in adulescentula aetate grauitatem inmaculatamque uitam inter in-

firmas tam lubricae huius carnis inlecebras humanis infudisset affectibus: oculus tibi factus fons bonorum est. uidisti possessiones pupillorum non ad inuadendum, sed ad tuendum et paternis ingemuisti uisceribus, si quid aduertisti de minoris commodis esse

neglectum, reppulisti eum qui fines eius nolebat inuadere, iudicasti pupillo: oculus tuus fons tibi fuit et origo iustitiae. iudicasti uiduae — sicut enim mala dragma non dragma, sic malum iudicium non utique iudicium —, iudicasti ergo sicut iustus et bonus iudex, uidisti usurpatorem inprobum, qui maritali auxilio destitutam suam praedam putaret, iniquitatem non passus es, tulisti indefensae opem, quo adiuta praesidio inoffensa opera castitatis exercuit nec auxilium quaerere maritale conpulsa est, dicit tibi dominus: \'uenite, disputemus, quia iustificasti uiduam\':

oculus tuus fons gratiae tibi factus est. uidisti nudum corpus inopis iacere defuncti, non praeteristi ut ille qui exponitur in euangelio sacerdos atque leuita, sed continuo miseratus sepulturae solaciis tradidisti: generauit tibi oculus materiam redemptionis.