Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

utique qui diligit legis dilector est. deinde in hoc ipso centesimo decimo octauo psalmo primum posuit: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini. si inmaculatus est qui in lege dei ambulat, utique conuertitur qui diligit dei legem. ergo si lex inmaculatum facit, recte caritas multitudinem operit peccatorum, quia plenitudo legis caritas est.

Omnem, inquit, uiam iniustam odio habui. si is, qui praecepta iustitiae diligit, facit illa quae diligit, utique is. qui odit iniquitatem, non facit quod exosus est. nec inmerito ad omnia domini praecepta corrigitur, qui omnem uiam odit iniquitatis:

nam nisi omnem uiam iniquitatis oderis, non potes in omnibus praeceptis dei corrigi. potest enim fieri ut aliquis temperet a crudelitatis horrore. lubrico tamen deceptus amore meretricis et semitas incontinentiae iuuenilis ingressus inpressum semel non queat reuocare uestigium; multos enim uitia blandiora decipiunt et contra auertit a se plurimos tristis et nimium seuera crudelitas. sed iuuentus ad amorem liberior, ad lapsum incautior, ad infirmitatem fragilior.