Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in inferioribus tria perfecta posuit, spem [*](15*Ps. 118,128 17*1 Petro 4.8 19 I Cor. 13, 4-8 26 cf. I Cor. 13,13 ) [*]( 1 repertus] add. insignitur Tm2a his 0 3 iam om-A roglodytae A throcloditae 0 troglodytae Rv illi] add. qui 0 pretiosiore (-a Ta) mansioiiis AMNPRTa suae ont.G mansionis 0, add. lapide Ttn2a 4 emulomento GM 5 diuertimus ANP Rav nos om.0 6 diuitiis ARm2 7 am- monet O 10 solatium codd. v gradumj add. qais M 11 dooari] add. propter Ov 12 a] ad AOPRTa conuersationis AV studium AOPRTa reuocare AMNPRTa nolebant AOR 13 ecclesiae] in ecclesia GMNOv. artiora GM 14 uenia om.O 15 uersiculo] add. VIII G 17 hodio OP 18 operit multitudinem Oav 19 quanto ARml 23 iniquitatem AJIPmlR 26 eicidet GMtn2Nml excedit PmlRtnl in om. AGRml )

376
fidem caritatem, maiorem autem dixit caritatem, et recte; caritas enim omnia sperat, omnia credit. cum igitur spes et fides in caritate sint, non est dubium quod maior caritas sit. et bene sibi respondit propheta. supra enim dixit: lex domini inreprehensibilis, conuertens animam; si lex animam conuertit.

utique qui diligit legis dilector est. deinde in hoc ipso centesimo decimo octauo psalmo primum posuit: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini. si inmaculatus est qui in lege dei ambulat, utique conuertitur qui diligit dei legem. ergo si lex inmaculatum facit, recte caritas multitudinem operit peccatorum, quia plenitudo legis caritas est.

Omnem, inquit, uiam iniustam odio habui. si is, qui praecepta iustitiae diligit, facit illa quae diligit, utique is. qui odit iniquitatem, non facit quod exosus est. nec inmerito ad omnia domini praecepta corrigitur, qui omnem uiam odit iniquitatis:

nam nisi omnem uiam iniquitatis oderis, non potes in omnibus praeceptis dei corrigi. potest enim fieri ut aliquis temperet a crudelitatis horrore. lubrico tamen deceptus amore meretricis et semitas incontinentiae iuuenilis ingressus inpressum semel non queat reuocare uestigium; multos enim uitia blandiora decipiunt et contra auertit a se plurimos tristis et nimium seuera crudelitas. sed iuuentus ad amorem liberior, ad lapsum incautior, ad infirmitatem fragilior.