Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aut fortasse uult a nobis admoneri, uult rogari, immo si rogatus fuerit, et ante tempus uenit. uenit ad ficulneam et ante horam uenit, ut dicit ad matrem. illa rogabat pro nobis, illa festinabat dicens: uinum non habent, fili. respondit Iesus: quid mihi et tibi est, mulier?

nondum uenita hora mea a. et mater, quae sciebat eius affectum, dicit ministris. quodcumque dixerit uobis facite. Iesus quoque, qui horam suam uenisse negauerat, fecit quod ante differebat; nam omnia deus tempore fecit.

quicquid facit, non est extra tempus, sed totum oportunum est quod fecerit. et mihi tempore suo aduenit; omne enim tempus oportunum saluti, nihil praeposterum pro salute periclitantium. sed uolebat expectare adhuc synagogae correctionem. ideo ante tempus ad ficulneam uenit, hoc est Iudaeis cito uenit, oportune gentibus; cito uenit perituris, commode credituris.