Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Caecus omnis populus proprium non uidebat auctorem, claudus erat mundus et titubante uestigio fidei fluctuabat. non erat qui malagma inponeret neque oleum neque alligaturam. omne patrimonium suum in medicos erogauerat mulier illa euangelica, speciem habens congregationis humanae quae coibat ex gentibus, nec fluentem sanguinem et inueteratae passionis letale profluuium poterant saeculi huius medici restringere.

principis populi postentas interierat et omnis occiderat eius hereditas. uidens haec propheta dicit ad Christum: tempus faciendi, domine; non \'iubendi\' inquit, sed \'faciendi\', quia non legatus neque nuntius, sed dominus saluaturus erat populum suum. et ille quidem tempus sciebat et non differebat, sed nos nesciebamus quo melius tempore subueniret. [*]( 2*Ps. 118, 126 9.24 Ps. 118,126 12 ci. Ioh. 1, 29 18 cf. vai. 1, 6 19 cf. Luc. 8, 4.3 ) [*]( 1 ablyto A. abolyto R cyrografo (-pho) eodd. delictoram 0 3 in- commodo PmlT 6 sanctus om.a luxoriam ARml 9 arguet P urgit Bml 10 inquid Pml 12 urgnetur N P 14 praecepta tua 0 15 mysterium Mm2NOPTa 16 omnis] add. erat Mm2 17 titubat a te R 18 qui om-Gv inponere Gv 19 in om.a medicis MNOPRTa 20 cohibat APRtnl genti- bus] add. cui a 21 loetale AMNPm2 22 restringere medici 0 25 inquid Rml 26 quidem om O 27 sedj et GMm2PRa 28 snbueniretj add. iam (et iam a) uenit et abiit et iterum uult aenire et tempus nescire Tm2a ) [*]( 24* )

372