Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est autem et intellectus naturae et est intellectus non bonus. ideo Salomon ait: intellectus autem bonus dat gratiam. nam si omnis intellectus bonus esset, non opus fuisset additamento. iure ergo gratiam domini sui quaerit; aliter enim scire non potest secreta domini, nisi intellectus spiritalis munus acceperit. habes hoc in Hieremia: notum mihi f a c, domine, et scibo, quia, nisi deus notum fecerit hominibus mysterium suum, scire non possumus.

Sequitur uersiculus sextus: t empus est faciendi, d omine; dissipauerunt legem t uam iniqui. bene ait tempus faciendi esse; est enim tempus tacendi et tempus loquendi. sed loquendi tempus aduenit ac per hoc dominici aduentus tempus iam esse commemorat, ut, quia legis facta est praeuaricatio, ueniat finis legis et consummatio eius et plenitudo dominus Iesus, qui donet hominibus uniuersa delicta [*](3*Ps. 118, 125 9 ef. Ioh. 8, 34 13*Prou. 13, 15 17*Hier. 11, 18 20*Ps. 118, 126 22 Eccle. 3, 7 25 cf. Rom. 10,4 26 cf. CoL 2, 13-14 ) [*]( 1 inquit non iustificabitur av inquid GM, om.N 3 uersiculus sequitur V A sequitur] add. V GP 4 et] ut a cibo Aml sciam Am2a sciuo Pml 5 postoiatur Rml 7 domini sui facit uoluntatem 0 8 fecit P Rm1 remunerationem] add. non GMNTa 9 esse seruus ORav 10 sibi dari av possit] sciat v cogere A eohibere NPTa 11 non om.MNTa inquirit a 12 et est] est GMP est et Na est autem et 0 et R 13 ideo] add. et av 14 intellectus omnis 0 15 ergo om.v 16 non potest scire 0 18 cybo A scio a 20 Sequitur-sextus om a VI AGMmlO, add. VI P est om.AmlOav 21 tuam ł-.AR 24 esse iam a memorat v 25 legis finis 0 26 plenitudo] add. hoe est A deleat uel donet Ma )

371
et abolito chirographo debitorum absoluat omnes et liberet peccatores.