Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quintus uersiculus sequitur: s eruus tuus sum e g o; da mihi int elle ctum, et s cib o testimonia tua. intellectus spiritale munus est et ideo quod dei est a domino postulatur.

nec quasi extraneus poscit qui seruum se confitetur; bene ait: seruus tuus sum. seruus enim uoluntatem domini sui facit, seruus quaerit seruitutis stipendia, remunerationem sperat. seruus domini non potest idem seruus esse peccati et ideo intellectum dari sibi poscit, ut possit cauere peccatum. habebat quidem intellectum, sed non ut redundare sibi crederet; uberiorem requirit.

Est autem et intellectus naturae et est intellectus non bonus. ideo Salomon ait: intellectus autem bonus dat gratiam. nam si omnis intellectus bonus esset, non opus fuisset additamento. iure ergo gratiam domini sui quaerit; aliter enim scire non potest secreta domini, nisi intellectus spiritalis munus acceperit. habes hoc in Hieremia: notum mihi f a c, domine, et scibo, quia, nisi deus notum fecerit hominibus mysterium suum, scire non possumus.