Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur: f ac cum s e r uo tuo secundum m isericordiam tuam et iustitias tuas doce me. praestruxit uiam et commendationis suae incrementa praesumpsit. supra poposcit ne nocentibus traderetur, iterum petiit ut susciperetur in bono, ne calumniarentur ei superbi; hoc est: \'non declino iudicium, sed calumniam perfidorum; illi enim iudicare nesciunt, calumniari sciunt. ad te confugio, qui nosti repraesentare iudicium\'.

et bene non uult calumniatoribus tradi; multa enim Iob passus est iustus, postquam traditus est nocenti. sed difficile fuit illud et grande certamen, quod nisi Iob nimia patientia haud facile quisquam superare potuisset; et tamen ille non totus est traditus, sed meliore exceptus est portione. qui dicit : non tradas me, quae maiora sunt conprehendit. plus autem in anima quam in carne sumus; iustis enim dicitur: uos autem non estis in carne sed in spiritu. tradi ergo animam suam recusat qui corpore sicut aranea tabescebat. [*]( lPs. 118,121 3.4 cf. Matth. 7, 3 5 cf. I Cor. 6,17 6 cf. Num. 23,10 10*Fs. 118,124 13 cf. Ps. 118, 121 cf. Ps. 118,122 17 cf. Hiob 2, 6 21 Ps. 118,121 23*Rom. 8, 9 25 cf. Ps. 38, 12 ) [*]( 1 proferit Aml proferet Pml proferret Rml proferat Rm2 2 uere Ta bene1 add. sibi AOav, ci. Explan. ps. 48, cap. 1 -conscientiae Pml 3 oculos Rml oculis Rvi2 4 fistuca Pml 5 oculus] add. in uerbum Oav deficit GJIT 6 spiritus] ehristos ARml in] cum AR 7 animas MN animabus P anima Ta erroris] add. et AR 10 Sequitur om. a, add. IIII AGPRrnl IIII uersus Rm2 11 iustificationes AMN toas om.O 13 petit GPRa 15 neseinnt add. setO 16 ka(ca-R)lumniare PmlR 20 et om.Nv 21 melior exeepta est portio AR exeptus P parte 0 25 haranea ANPR )

369