Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique et oculus temptationis dicitur, quia per oculum saepe temptamur. oculus meretricis laqueus amatoris. sed oculus nihil delinquit ideoque saluatoris sententia plena iustitiae est dicentis: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam adulterauit eam in corde suo. non dixit \'qui uiderit mulierem\', sed \'ad concupiscendum uiderit\'. oculum absoluit. mentem ligauit. nec dixit \'adulterauit eam in oculo\', sed ‛in corde\'. in oculo uisus est, in corde peccatum.

Oculus haedi qui ad sinistram est, quod ea quae dextra sunt pecc-ator uidere non possit. sanctus autem dicit: prouidebam dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris mihi est, ne commouear. et Petro sancto apostolo, cum tota nocte nihil cepisset, ut legimus in euangelio, a saluatore dictum est: mitte in dexteram partem retia nauigii. itaque fretus imperatis caelestibus misit retia et plurimum piscium congregauit. in sinistra nox erat, in dextera diuini sermonis diurna claritudo fulgebat.

Est et oculus uitulae, quod aeque ad peccatores refertur, quia sicut iugi loro uitulae adtrahunt iniquitates, non disrumpentes neque abscidentes proprium, sed longo trahentes fune peccatum. indomita enim uitula sero mansuescit et trahit lora, non suscipit, quia inpatiens est tenendi; quo diutius traxerit, eo amplius inpeditur. [*]( 2 cf. Matth. 3,11 6 cf. Ambros. de bono mortis 6. 24. de paenit. I 14, 73 8*Matth. 5. 28 13 cf. Matth. 25, 3.3 14*Ps. 15, 8 18*Ioh. 21. 6 23 cf. Esai. 5. 18 ) [*](1 est oni.O 7 delinquid M iustitia AR 8 concupiscendam N 11 necj non Oa 13 aedi AR edi M qui om a dextera Oa 14 praeuidebam Pm2 16 est mihi GMNOav 18 mittite Na 19 nauigii retia r 21 diuturna OR claritudo fulgebat diurna Nav 22 aeque] ea quae GPR, om.O referuut G 23 uitulae] add. ita peccatores Tm2a 24 dirampentes NOav abs. cindentes OBav 26 lorarn NPmlTml loram Pm2Tm2 tenentli] add. et Av 27 traierat Rml ) [*]( LXII. Ambroe. Pari 5. Petsehenig. ) [*]( 23 )

354

Oculus quoque generationis aut fons generationis dicitur, quia ex oculi conspectu aut bona aut aduersa generantur. uidisti mulieris pulchritudinem, laudasti artificis opus, uenustatem naturae: generatio fidei, deuotionis est partus. contentus fuisti formae