Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique et oculus temptationis dicitur, quia per oculum saepe temptamur. oculus meretricis laqueus amatoris. sed oculus nihil delinquit ideoque saluatoris sententia plena iustitiae est dicentis: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam adulterauit eam in corde suo. non dixit \'qui uiderit mulierem\', sed \'ad concupiscendum uiderit\'. oculum absoluit. mentem ligauit. nec dixit \'adulterauit eam in oculo\', sed ‛in corde\'. in oculo uisus est, in corde peccatum.

Oculus haedi qui ad sinistram est, quod ea quae dextra sunt pecc-ator uidere non possit. sanctus autem dicit: prouidebam dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris mihi est, ne commouear. et Petro sancto apostolo, cum tota nocte nihil cepisset, ut legimus in euangelio, a saluatore dictum est: mitte in dexteram partem retia nauigii. itaque fretus imperatis caelestibus misit retia et plurimum piscium congregauit. in sinistra nox erat, in dextera diuini sermonis diurna claritudo fulgebat.