Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hi dentes super lac candidiores, quia dentes iustorum sunt. denique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est, quia omnes eandem escam spiritalem manducaueruntet omnes eundem potum spiritalem biberunt, ut istis sanctorum dentibus maior quidam fulgor accederet, quos post transitum Maris Rubri Myrrae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata cognoscimus esse mundatos, deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam uomentis inriguo; petra enim erat Christus.

ideo et manna manducauerunt, ut totiens abluti manducarent panem, ut scriptum est, angelorum. nunc quoque in euangelii mysteriis recognoscis, quia baptizatus licet toto corpore postea tamen esca spiritali potuque mundaris.