Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui sunt igitur iustarum dentes animarum nisi qui informem ac durum accipientes cibum uel frigidum plerumque uel [*]( 3 cf. Hier. 8, 22. Gen. 37, 25 14*Prou. 22, 20 25*Gen. 49,12 ) [*]( 1 ergo Oml sanctorum 0 2 galaath P 5 hismahelitae OP hismaelitae a 9 mundo G resurgunt v 12 ulla] aliqua 0 15 et] in Na, adIl. in μ 19 uidenmt T 21 ableuant Pm2 abluunt ARm2 alleuant GMNOPmlav abluelant Rm122 pulcherrimas Rm1 23 corde Rml 26 qua 0 27 officia humanae O munere Rml 31 ac} et 0 )

367
supra modum calentem nunc comminuunt, nunc fouent, nunc temperant, prout qualitas fuerit alimentorum? dura comminuunt, ne asperitas litterae in ueteri testamento et saecularis intellectus rigor, nisi fuerit spiritali dente resolutus, uitalia ipsa interclusis ciborum salutarium meatibus et gulam quandam animae incuriosa edacitate suffocet.

par est igitur ut diuidas primum, si solida tibi uidetur esca quae sumitur, et distinguas eam atque emollitam sine noxa aliqua animae in omnia eius membra naturali diuisione transfundas, ut uitalem sucum omne eius corpus epuletur. nihil cadauerosum, nihil mortuum ore tuo sumas, ne dicatur: sepulchrum patens est guttur eorum, sed uiuum haurias uerbum, ut in tuae mentis uisceribus possit operari.