Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Diximus de fecunditate, dicamus de dentibus. nam et nauigantes plerique et properantes itinere terreno ubi uiderint speciosum aliquem locum. delectationis gratia demorantur, pascunt oculos animumque ableuant nec mora ulla commeandi putatur, sed gratia;

ita et nobis pulcherrimos dentes iustarum animarum considerare cordi est. docuit enim scriptura pulcherrimos dentes esse iustorum, dicens secundum litteram quidem de patriarcha Iuda, spiritaliter autem de Christo: hilares oculi eius a uino et dentes sicut lac. in quo non utique carnis humanae officia, sed diuinae gratiae munera praedicauit. docet igitur exemplum dentes non esse praetereundos, ubi de oculis dixerimus.