Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nec uilia tibi ista uideantur animalia. denique audi, quae de his sanctus loquatur spiritus: capillamentum tuum ut grex tonsarum quae reuelatae sunt a monte Galaad. dentes tui ut grex tonsarum quae ascenderunt de lauacro. uides quod in altis grex iste pascitur. audis in monte. itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum, ubi aliis periculum, ibi gregis huius alimentum. ibi cibus dulcior, ibi fructus electior.

spectantur a pastoribus suis dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ubi fecundae arbores fructum integrum subministrant. cernere licet uberi lacte distentas super teneram subolem materna pietate sollicitas. ideo elegit eas sanctus spiritus quibus coetum uenerabilis ecclesiae conpararet.