Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Plerique tamen hoc loco accipiunt duos oculos ecclesiae, unum qui mystica uideat, alterum qui moralia, eo quod sancta ecclesia non solum moralium teneat disciplinam. sed etiam caelestis doceat secreta mysterii. unde dictum est de ea: oculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam. quod et spiritaliter uideat et nouerit tempus tacendi esse et tempus loquendi, ut in tempore sermonem suum proferat, ne inportunitate loquendi peccatum possit incurrere.

Habe ergo oculos columbae ad similitudinem Christi, quia [*](2 cf. Ioh. 3, 23 17*Cant. 4. 9 24*Cant. 4. 1 26 cf. EceIe. 3, 7 ) [*]( -1 est enim oculus O 2 aennon (bis) Pm2 Ennon (bis) Oav aim 0 eyn a 5 perfecte a 6 sincerio A haec A ha Rm2 in ras. 9 praemisimas GM presnmamus 0 eo om GMNOPav 11 dextenim v a eras.R 12 homine O .15 peccata sua av accepit ORmI 17 utrumque nostrum] meum MNa soror mea om.O 18 cor nostrum cepisti om.0 19 adquisient O 22 nidet GMNPBa 26 pr. et om.T 27 inforhmitate R 29 habet AMOv quiaj add. et Oav )

364
de ipso lectum est: oculi tui sicut columbae super abundantiam aquarum lotae in lacte. sedentes super plenitudinem. baptizat in lacte dominus, id est in sinceritate, et isti sunt qui uere baptizantur in lacte. qui