Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Plerique tamen hoc loco accipiunt duos oculos ecclesiae, unum qui mystica uideat, alterum qui moralia, eo quod sancta ecclesia non solum moralium teneat disciplinam. sed etiam caelestis doceat secreta mysterii. unde dictum est de ea: oculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam. quod et spiritaliter uideat et nouerit tempus tacendi esse et tempus loquendi, ut in tempore sermonem suum proferat, ne inportunitate loquendi peccatum possit incurrere.