Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Caueamus ergo. ne muros animae nostrae destruat. ne propugnacula nostrae mentis diruat, ne super sidera thronum [*]( l*Cant. 5,3 7*Ps. 118,122 15*Esai. 14,13—14 23*Esai. 14,16—17 ) [*](def. A) [*]( 3.5 quur P 5 in me das OR 7 Sequitur—secundus om.a II uersus ante Sequitur Rrfd uersus om.NOPRv secundns] IIGNP, am.MORv 9 iustitiae] add. sibi MNa proditur P 11 haec] est haec GM haec est t1 12 timeat a aperte uidenter (sie) Gm2Rml aperte uidetur Rm2 uidetur 0 13 aderunt et inpugnant jRm2 14 quia] qui b pro aduersus 0 esse superbus qui aduersum 0 19 igitur mirum av igitar sm.O 00 potest a 21 homine Pa sernabit a 22 sacrilegio MR inprudentique M 23 quo modo] add. non ab kaiumniatur P (item infra per k) singulos GMNTa )

361
suum ponat. ponit super sidera, quando electum decipit, quando iustum circumuenit. cuius opera lucent sicut stellae in caelo. nonne et ludas proditor inter ceteros audiebat: uos est i slu x huius mundi? nonne diabolus lumen eius extinxit?

quin etiam quos non potuerit circumuenire calumniatur. inuidens regni caelestis gloriam. ut. quos inlecebris suis a Christo non potuit separare, eos calumniis suis debiti honoris fructu fraudare conetur. fugiamus ergo malos calumniatores, qui peccatum operantur in nobis et ipsi nobis calumnias infestissima accusatione conponunt, id quod ipsi fecerint arguentes. ecce manus domini parata est, quae te fugientem ab aduersariis tueatur ac protegat.

Pharao te in patrious tenebat superbus inmitis. fugisti ab eo, suscepit te manus domini et de periculis liberauit. non dimisisset te Pharao. nisi tu ad dominum refugisses. dicebat Pharao: dominum nescio et Israel non dimitto. uides quam superbus. merito ergo susceptus in bono est qui malum fugit. non patitur ergo deus in malo nos esse. suscipit in bono nec patitur suos calumniis subiacere.