Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iudicii finis iustitia est; in altero ueritatis custodia, in altero fructus est aequitatis, utraque tamen non priuata uirtus. sed publica. nam inmaculatum corpus a uirili permixtione seruare et palmam castimoniae limoso in corpore usque ad angetorum conuersationem custodia integritatis euehere utilitas priuata, laus publica est. frugi esse ac modestum et sobriae parcitntis tenere mensuram probatur a pluribus, sed sibi soli proficit.

fortitudo in proeliis eminet, in otio friget, cuius opus in tempore necessarium. in uoto aduersum; malunt enim homines non pugnare quam uincere. sola iustitia est. quae omnibus temporibus aliis potius? nata quam sibi cotidiano usu et fructu publico. suo damno alienas custodit utilitates, quae nihil habeat utilitatis et plurimum laudis.

fanc igitur propheta praetendit ad sui meriti commendationfcm dicens: feci iudicium et iustitiam, ne tradas me nocentibus me e. ubi iustitia, ibi misericordia; misericordia a peccato liberat: quomodo ergo peccatoribus trador? [*]( 2.10 Ps. 118, 121 5 cf. I Cor. 5, 4—5 9*Esai. 1, 17 27*Ps. 118. 121 2-3 cf. Tob. 12, 9 ) [*](H-A) [*]( 1 nec Gm2MNOPav tucc Mv hunc O dum P quidam R 3 sed] aàJ. ut Bm2 6 sic] ita Mm2 tradidi Ov sathanae 0Ptn2a ut om.NTav dicit om.NTa 7 opera fecisset diaboli av 8 quia OR alligat NPmlt add. in mg. aliter dicit Pm2 dicit OR, add. se 0 se om.O 9 popiilo Rml 11 obpressi R 13 seruaui MNa 19 et] ac 0 20 a pluribus probatur R soli sibi N 25 nii R 27 ne] non O 28 ibij ubi Mm2N )

360
simile illud in Canticis: exui tunicam me am. quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodo i nquinabo eos? exui tunicam peccatoris uelamenque terreni, cur quasi peccator atque terrenus adiudicor? laui pedes meos, ne qua delicti sors posset adhaerere uestigio. cur das in Ille delinquentibus potestatem ?