Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dauid autem prophetico spiritu iudicium praeuidens Christi, in quo nemo innocens periclitabitur, nemo sceleratus eludet. bona fretus conscientia dicit : f eci iudicium e t i ustitiam. ne tr adas m e no centibus me. non quasi gloriosus insolens ipse se laudat, cum utique peritus legis alterius

potius quam proprio ore unumquemque laudandum esse non ignoraret. non, inquam, praedicatarum iactantia est hic ulla uirtutum, sed uitae innocentis adsertio iure praesumpta, ne dignus aestimaretur qui propter grauia peccata relinqueretur a domino et traderetur nocentium potestati. defensio est igitur. non adrogantia.

quando non excellentia aliqua honoris adsumitur. sed formidabilis propulsatur aerumna. denique Petrus hoc genere [*]( 5*Thren. 2,17 18*Ps. 118,121 20 cf. Prou. 27. 2 ) [*]( 2 a Christo] christi 0 3 est] add. aere av 4 spei AGMXOab libertate AGSOPRab ac ARml 11 futura a 12 pr. aut om.O terroris PRã 14 suspexerat ARm2 suspicerat PmlRml susceperat Oav perfidia NT pertinaci NPT actorem 0 16 dauit M 17 periclitatur 0 18 eludit a dicit] add. I AGN R feci] ecce MRu 19 ne] non 0 20 gloriosus] add. et 0 ac (l) v se ipse av 21 potins] magis AGOav 22 praedicaturum Pml Rnil praedicatoris GMNa 24 a domino reiiuqueretur Nav 25 et] ut Pm2 nocentium potestati traderetur Nav igitur est 0 26 exellentia P sed] et a 27 aerumna palsatur (propulaatur av) NTav. )

357
defensionis utitur dicens: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? in quo si dicti adrogantis decolor aliqui ausus fuisset, non tantum gratiae de domini saluatoris sententia retulisset, ut non solum minime subdendus ipse iudicio. sed etiam iudicaturus de aliorum meritis ipse nuntiaretur. neque enim in iudicio, si quis innocentiae suae tuendae gratia quid fecisset aperiret, ad iactantiam potius quam ad defensionem causae dictum aestimaretur. aliud est dignum se praemio dicere, aliud indignum iniuria.