Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

est, hoc est caput eius lex mortua est, obseruatio uidelicet legis, euacuata est legis littera, spiritalis eius intellectus adstruitur. huius commotionis meminit Dauid in quadragesimo tertio psalmo dicens: posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis, eo quod a lege in euangelium sit facta commotio quasi transitus quidam. in uicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: omnes qui conspiciebant me aspernabantur me et locuti sunt labiis et mouerunt caput. sperauit in domino, eripiat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum. mouerunt ergo legem quae inmobilis uidebatur et finis legis Christus intrauit.

Qui mouerant capita Pharisaei fuerunt, id est a ueritate diuisi, unde et in ueritatem non crediderunt. sed et sic potest accipi: mouerunt caput suum Christum qui in sua uenerat, sed mouerunt eum, quia sui eum non receperunt. mouerunt autem dicentes: tolle tolle, crucifige eum. et mouerunt caput suum qui onera sua mouere nolebant, cum ligarent onera grauia et aliis in-