Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

resurrexit. unde quidam mystice interpretati mortificato ritu Iudaico tamquam fratri defuncti ritus ueteris euangelio mulierem illam intellegibilem nubere ex lege uoluerunt, quia lex euangelium fraterna quadam praedicatione praecessit. ergo synagogae caput mortuum

est, hoc est caput eius lex mortua est, obseruatio uidelicet legis, euacuata est legis littera, spiritalis eius intellectus adstruitur. huius commotionis meminit Dauid in quadragesimo tertio psalmo dicens: posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis, eo quod a lege in euangelium sit facta commotio quasi transitus quidam. in uicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: omnes qui conspiciebant me aspernabantur me et locuti sunt labiis et mouerunt caput. sperauit in domino, eripiat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum. mouerunt ergo legem quae inmobilis uidebatur et finis legis Christus intrauit.