Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nunc discutiamus quid sit mouere caput. quis est populi caput nisi Christus ? caput enim mulieris uir, caput autem uiri Christus. sed etiam lex caput intellegibilis mulieris; denique mulier sub lege tamquam sub uiro fuit. mortificato autem ritu Iudaico, qui erat secundum litteram legis, innupsit ei mulier qui a mortuis [*]( 2 Ps. 36, 36 3 Lac. 17,7 7*Ps. 79,13 10 Dent. 5, 31 ll*Ioh. 14,6 14 cf. Ps. 36,36 15 cf. I Cor. 6,16 16 Luc. 17: 7 18*Gant. 4, 8 24 cf. I Cor. 11, 3 ) [*]( 1 nidet GPR superexaltatum 0 2 ultra] ut NTa caedros P 5 lectum GMOv 9 consueuerunt N, add. ita Ta iferj inter B regale iter Tav 12 uia] add. et OMNav labetur Pml, add. labitur (del. R) id est ruit AR 14 mdet GPR 15 haesit o 17 praeseatiam G praesentium v 21 quae] et 0 transit] festinat GN et festinst Mav 25 capad M intelligibilis caput a 27 nnpsit MPm2 )

334

resurrexit. unde quidam mystice interpretati mortificato ritu Iudaico tamquam fratri defuncti ritus ueteris euangelio mulierem illam intellegibilem nubere ex lege uoluerunt, quia lex euangelium fraterna quadam praedicatione praecessit. ergo synagogae caput mortuum

est, hoc est caput eius lex mortua est, obseruatio uidelicet legis, euacuata est legis littera, spiritalis eius intellectus adstruitur. huius commotionis meminit Dauid in quadragesimo tertio psalmo dicens: posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis, eo quod a lege in euangelium sit facta commotio quasi transitus quidam. in uicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: omnes qui conspiciebant me aspernabantur me et locuti sunt labiis et mouerunt caput. sperauit in domino, eripiat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum. mouerunt ergo legem quae inmobilis uidebatur et finis legis Christus intrauit.