Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

excidium Iudaeorum. quod cum ex aliis tum ex illo intellegi potest, quia in posterioribus habet: spiritus ante faciem nostram Christus dominus conprehensus est in interitu nostro, sub cuius umbra diximus: uiuemus inter gentes. quid hoc manifestius, quando et nomen expressum est et conprehensio inter manus persequentium perfidorum est declarata et umbra uiuificans et gratia gentibus conferenda descripta est?

Sed etiam ipsa uerba significant quae in euangelio de passione domini legimus, quia hoc loco mors eius adnuntiata est per prophetam. sic enim Matthaeus scripsit: transeuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: uah qui destruebat templum dei et in triduo illud reaedificabat! libera te, si filius dei es. uulgus populi cum insultat alicui, sibilare consueuit.