Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicit igitur tibi in Threnis Hieremias propheta per hanc litteram: \'audi\'. et ut scias mysticum esse quod audire debeas, subiecit huiusmodi seriem huic litterae: abstulit omnes fortes meos dominus de medio mei, uocauit in me tempus, ut contereret in me electos meos; lacum calcauit dominus uirgini filiae Iudae.

non tunc abstulit omnes Iudaeae fortes dominus, quando in Babyloniam regionem captiuus ductus est populus Iudaeorum, sed quando Christus aduenit et libertatem animae suae captiua non uidit, nesciens grauibus incuruata peccatis mentis suae erigere ceruicem et quaedam fidei colla ad lucem cognitionis adtollere. ideo lacus factus est Iudaeis passio saluatoris, quae gentibus portum salutis ostendit, quia crux domini non credentibus praecipitium est, uita credentibus. hac ratione praemisit \'audi\', ut futura cognosceres.