Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

infige ergo pectori tuo et cordi tuo signaculum crucifixi, infige et brachio tuo, ut opera tua peccato mortua sint. nihil in his criminis reuiuescat, nihil resurgat erroris. fortasse hanc imaginem claui non solum timoris, sed etiam caritatis adfigunt, quia ualida est ut mors caritas, durus sicut inferi zelus. non te ergo offendat duritia clauorum, quia est duritia caritatis nec ualidus clauorum rigor, quia ualida est etiam caritas sicut mors.