Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid sibi uult quod ait: peccatores terrae? sunt ergo et caeli peccatores, sicut ille qui ait: pater, peccaui in caelum et coram t e. sunt qui dicunt, quia is, qui caelestia non seruat oracula, praeuaricator est caeli. sed siue hoc [*]( 5*Ps. 118,119 8*EccLL 19,2 13 cf. Deut. 10, 20 20*Hebr. 2, 2 24 Ps. 118, 119 25 Luc. 15, 21 ) [*]( 4 te om.GOPBa quae] iam G quid 31mlNTa quod Mm2 nam Ov his] add. VII AGNOPR 7 deo Aml 8 apostata a discedendo 0 discendendo Rml απωϲταα AR 9inquit om.Na 11 Latine om.N et omn.O lege domini Nav 13 adhaereat NRav adhaere AOR adhaere deo Mm2 15 iatermissum] add. est 0 18 postponit AR posthabitG posthabita ecclesia (om. et) Oav 20 ergo] enim a pro est om.O utrumque est om.GMNav 21 praeuaricatio] peccator AOR accepit Pml,om Rml 25 pater om-MN 26 dicat GMNOav )

349
siue quia minuit gratiam quam accepit e caelo, quam spiritus sanctus infudit, siue quia auis caeli factus non debes in terram redire de caelo. in caelum ergo peccas, si caeli incola caelum relinquas. diuersitas igitur est eorum; alii peccatores caeli, alii peccatores terrae sunt.

I n matutinis, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae. quomodo unus omnes interficere poterat peccatores terrae ? sed si consideres iustum, cui nox praecessit, dies adpropinquauit, potes uidere quomodo exoriente tibi sole iustitiae de luce uigilans interficias fomenta omnia delictorum.

utinam mihi adspiret haec gratia, ut gladio spiritali, qui est uerbum dei, ab ecclesia domini incentiua uniuersa possim abolere uitiorum et terrena auferre delicta, quibus in foueam quandam lubrici praecipitamur erroris, ut de ciuitate dei expellatur iniquitatis operator! ciuitas dei ecclesia est, ecclesia corpus est Christi. peccat in caelum, qui caelestis ciuitatis iura contaminat et inmaculati corporis uiolat sanctitatem suorum conluuione uitiorum.

Et uide, ne forte sint qui caeli et terrae peccatores sint. nam utique Adam, cum in paradiso esset, caelestis erat, post lapsum autem terrenus est factus et de paradiso expulsus est et eiectus. unde apostolus ait: primus homo de terra terrenus, s eccundus homo de caelo caelestis. abiciatur ergo a nobis imago terreni, suscipiatur imago caelestis non fuco expressa, non ceris, non coloribus adumbrata sed moribus, in qua se Christus agnoscat.