Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Spreuisti, inquit, omnes qui dis cedunt a iustificationibus tuis, quia i niqua cogitatio eorum. omnis superbus inmundus est in conspectu domini, quia non potest per superbiam sua mundare peccata, qui adroganti [*](7cf. Luc. 7,30 10 Ps. 50, 6 12 cf. Luc. 18, 11—14 16cf.Matth. 11,29 21 I Cor. 4, 7 25*Ps. 118,118 ) [*]( 6 ei nostra Oav 7 est (s.l.m2M) enim MNO est om.AG 9 iustificatur GMRm2 alt. quem] qui Rm2 12 malus AGMmlNPmlR (magis in mg.m2) 13 de M se om.O 15 domini AOv, om. eet. 17 affectum Mml effectu Bml 19 dicat AOPR oportet] add. meditari GM domini 0 semper] add- laudari AOR laudare Pm2 et] add. si Mm2N quam om.N est Rml 21 autem om.MNa 24 accipit Om2 est auetor av 25 praemittunt VI AGNOPR disceudunt Rml 27 dei a quia] qui M 28 suam OPRv qui] quae Am2PR, add. ea A )

347
spiritu coacerbat errorem, ideoque spernitur atque despicitur, quia despectui habet diuina mandata.

bene autem caelestis seruatur praerogatiua clementiae, quia nullum repellit, sed quicumque noluerint peccata propria confiteri, ipsi discedunt a domino deo nostro. denique ille discessit, qui peregre profectus omne quod acceperat a patre fidei et gratiae patrimonium dissipauit. et quia eum discessisse paenituit, postea est regressus ad patrem, quem reliquerat, cum peccatum proprium nollet fateri.

non ergo interuallo locorum deus relinquitur, sed prauitate morum et deformitate gestorum. discedit a domino qui se elongat ab eo, quemadmodum audita praesentia dei Adam latere cupiebat. sed discedens a domino salutem habere non poterat, quoniam scriptum est: ecce qui elongant se abs te peribunt. unusquisque igitur suis studiis sese aut mngit aut separat.

denique quam plerosque nec locorum interualla secernant uel finitima et uicina conectant, indicio est, quia sunt plerique in corpore siti, qui peregrinantur a corpore et adsunt deo, ut ille, qui dicente deo: quem mittam? respondit: ecce ego, mitte me. audet et Paulus adesse deo, quia nihil in se praeter carnis materiam uidebat esse corporeum. exiuit et Cain a facie dei, postquam commisso parricidio gerendam peccatorum suorum paenitentiam non putauit.