Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo non confundas ab expectatione sua seruulum tuum, quia in te spero; spes enim non confundit. et si tribulamur, patientiam subministra, ut ferre possimus, ut, quia te expecto, non obprimar infirmitatibus, non subcumbam temptationibus, non adfligar procellis in quibus est probanda patientia, ut probatio consequatur, quae spem confirmat et roborat, quae non confundit; hoc est: frangimur frequenter laboribus, fatigamur;

si spes desit, confundimur et tota mente turbamur. sed esto, sint aliqui duri ad labores, firmi ad iniurias perferendas: si spem auferas, non potest perpetua esse patientia. ipsa patientia non probatur, si fides desit, cuius radix spes est. quae enim potest probatio esse, nisi pro Christi nomine uel incommoda uel pericula uniuersa sustineas? ideo spes est sola quae nostrum non confundit affectum. ubi est spes, apostolicum illud: foris pugnae, intus timores nocere non possunt.