Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

odit refugit aspematur contagia, qui dicit: discite a me quia mitis sum. malignos repellit, laborantes uocat. dicit illis Iesus: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, istis ait: uenite e ad me omnes qui laboratis et onerati estis, non utique malignitate mentis, sed infirmitate carnis onerati, onerati, inquam, alieni hereditate peccati. laborantibus subuenio, fraudulentis prodesse non debeo, ne pluribus noceant. hos poena conpescat, Illos emendet gratia.

maiitia enim fons peccati est, culpa infirmitatis est lapsus. illi debeo subuenire qui laborat, illum etiam odisse qui decipit. malas igitur operationes repellit. nam nisi ita accipias, uidetur dicere: \'discedite a me, quia mundus sum, quia purus sum‘. hoc Pharisaeus dicebat et reprehensus a Christo est. non ergo propheta dicit \'mundus sum\', sed: cor mundum crea in me, deus.

Ideoque relegato consortio malignorum, quasi qui ante permixtus illis suscipi non possit a domino, dicit: suscipe me secundum eloquium tuum et uiuam. et non coni und as me ab expectatione m ea. si uiuit qui in sinu est patriarchae Abrahae ut ille Lazarus pauper, quanto magis uiuit [*]( l*Ps. 118. 115 4*Sap. 1, 4 5*Prou. 1, 28 9 Matth. 11, 29 10*Matth. 7, 23 11 Matth. 11, 28 20 cf. Luc. 18, 11,14 21 PSt 50,12 24 Ps. 118, 116 27 cf. Luc. 16, 23 ) [*]( 1 dicit] add. III GNP uersus (add. m2) III R 4 non poterit Pm2, om.Pml maleuolamv 6 inueniuntPmlR purum otn.GPRa 7immalatae A Sesse orn.N flagiciis. Flagiciosa 0 flagitiosa R flagitia a 9 discite 10 lesus Oav, om. eet. mittis O 12 honorati M 14 fraudolentis MN 15 prodeest Rml 17 estj et in ras. Mm2 18 ista PR 19 discite Om2 ati. qui M 20 et] sed Ov 23 religato GNOPmlR 24 posset AOv dicitj add. IIIIAGNPR 27 abrahae patriarchae 0 )

344
qui suscipitur a Christo! quomodo enim potest non in aeternum uiuere quem sempiterna uita suscepit, quem totum sibi Christus