Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

etsi operarentur iniquitatem, possent tamen euangelica praedicatione conuerti? aut certe nisi ita accipimus, accipiamus quia, sicut ille qui non honorat patrem iniquus est, idem tamen secundum illud exosus patrem, quod scriptum est: qui non odit patrem aut matrem aut fratres aut sorores aut animam suam, non potest meus esse discipulus, etiam laudabilis habetur, sic et iste iniquos odio habuit, eodem modo et eos oderat quo patrem praeuaricantem aut animam suam, praeferens uidelicet uitae huius suauitati gratiam Christi.

Sequitur uersus secundus: adiutor e t susceptor meus es tu, ei in uerb um tuum spero o. adiutor per legem, susceptor per euangelium. quos lege adiuuit, in carne suscepit, quia scriptum est: hic peccata nostra portat, et ideo in uerbum eius spero. Graecus tamen ἐϕήλπισα habet, quod est \'supersperaui\', quod de eo dicitur qui semper addit ad sperandum et, cum sperauerit aliquid, iterum sperat et spe proficit, extendens se semper ad superiora et ea quae praeteriit obliuiscens.

Pulchre autem ait: in uerbum tuum speraui, hoc est: non in prophetas speraui, non in legem, sed in uerbum tuum speraui, hoc est in aduentum tuum. ut uenias et suscipias peccatores, delicta condones, ouem lassam tuis in cruce humeris bonus pastor inponas. si quis sperat in Christum, separare se debet a consortio perfidorum. [*](6*Luc. 14, 26 12.20*Ps. 118,114 15*Esai. 53, 4 16 cf. tractat. 19, eap. 20 18 cf. Phil 3,13 23 cf. Luc. 15, 4—5 ) [*]( 1 seeundum] sub AOPm2Rv, om.NPm1a euangelica-disciplina NOPav 3 operentur a 4 ista PR accipimus AR, om. cet. av accipiamus om-AR 5 idem] id est Rm1 7 pr. aut] et P 10 quo] qui GMNPR 11 huius uitae 0 eius GMNPRa gratia GPml gratiae M 12 Sequitur-secundus om.a uersus om.GMNOPRmlv secundus] II GNPR, om. AMOv 13 speraui b 14 lege] per legem Pm2 16 ΕΦΡΝΑΝΟΑ AGMR efnansa 0 ΕΠΙΕΛΠCA Pa ἐπήλπισα v, um.N 17 de eo] ideo APR qui] quia A 19 praeterit Å praetereunt Mm20 21 pr. non in—22 hoc est om.O prophetis R lege A U debet se N )

343