Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Pulchre autem dixit: iniquos odio habui, legem autem tuam dilexi, quia, si legem amamus, odisse debemus aduersarios legis, qui operibus suis praecepta legis inpugnant. Graecus melius eos et proprie nuncupauit dicens: παϱανόμους; ἐ̓μίσησα, παϱάνομος exlex uocatur, qui extra legem est. hos ergo .-odit qui in lege Christi est, quia legis mandata non seruant.

non solum enim qui legem nescit, sed etiam ille qui non agit secundum legem exsors legis est, quia non auditores legis, sed factores legis iustificabuntur. redarguit me ipse Dauid, si aliter intellegam. quomodo iniquos homines oderat, qui parricidam filium commendabat proeliatoribus, ne eum aliquis occideret, qui Saul regis mortem etiam uindicauit in eum qui a se nuntiauit occisum?