Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non dixit indignos esse qui parentes suos diligit, sed eos indignos ait, qui plus parentes quam Christum diligunt. si enim ideo deferimus parentibus amorem, quia nostrae generationis auctores sunt, quanto magis Christum amare debemus, qui ipsorum est auctor parentum! isti dederunt quod non potestatis est, sed ministerii sui; Christus donat salutem, qui parentum beneficia conseruat.