Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Oculi quoque eius sicut columbae. oculi sunt uiri uidelicet spiritalibus ornati sensibus, qui ad uidenda mysteria sunt acuti et parati ad penetranda scripturae secreta diuinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et inmaculata sinceritas. ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memorauit.