Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt reuelare et alta aperire sensuum. et huiusmodi disputatores crines ecclesiae sunt, sicut pulli coruorum, quibus dominus escam dat, sicut dedit sancto Iacob a iuuentute eius et eum pauit. hos altos ac profundos ubertate doctrinae pascit dominus caelestibus sacramentis.

Oculi quoque eius sicut columbae. oculi sunt uiri uidelicet spiritalibus ornati sensibus, qui ad uidenda mysteria sunt acuti et parati ad penetranda scripturae secreta diuinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et inmaculata sinceritas. ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memorauit.