Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

\'Samech\' incipit littera quinta decima, quae interpretationem habet \'audi\'. est et alia eius interpretatio quae dicitur \'firmamentum\'. quid est \'audi\'? non otiose dicitur quod commune est omnibus et suppetit uniuersis ipso iure naturae. et ideo non est otiosum, quod admoneris ut audias, cum etiam inuiti et aliud agentes sonum tamen aut uocem audire solemus. sed quia non est solum audire hoc quod suppetit officio naturae, sed etiam illud quod maius est, ut audias non usu tantum corporis quantum intellectu mentis, ideo diligentius considera istius litterae interpretationem seriemque uersuum qui secuntur.

Ut noueris autem mysticum esse audire, ut audias et intellegas mysteria, de Iudaeis scriptum est, quia mysteria legis audierunt, sed non intellexerunt. unde ait dominus: audi, populus meus, et loquar. lex utique spiritalis est; audi ergo spiritaliter. denique qui sciuit audire, ait: audiam quid loquatur in me deus, id est: