Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iudaeis lucerna est et lucerna sub modio. lucet lex, sed non uidetur, quia operta eorum doctrina est et contagione uitiorum et caecitate perfidiae; populo autem ex nationibus lux est. denique populo qui sedebat in regione umbrae mortis lux orta est. aperi igitur fenestras tuas, ut splendor tibi magnae lucis introeat. paratum fac candelabrum tutum, ut lux tua non operiatur integimento corporis tui et mensura terrenae huius fragilitatis, sed supra mensuram corporeae infirmitatis animae tuae uirtute praefulgeas.