Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

prudentiam, non misericordiam animae in hoc constitutae corpore, merito infidelitatis exclusae sunt. ideo et tu habeto semper lucernam ardentem uel lucentem facem. si enim neque lucerna neque lampas tua luceat, stulta uirgo diceris nec introibis in thalamum sponsi tui superioris, sed remanebis in tenebris caecitatis, quasi qui oderis lucem, ne opera tua flagitiosa prodantur; omnis enim qui male agit odit lucem. habeto fidem, habeto prudentiam, . ut semper habeas in uasis tuis oleum misericordiae, deuotionis

gratiam, quia prudentes acceperunt oleum in uasis suis cum lampadibus suis. ungite, o homines, lampades uestras; cum ieiunatis, ungite caput uestrum. infundamus mentibus nostris oleum, ut corpus nostrum lucidum sit. luceat tibi semper lucerna uerbum dei, luceat et lucerna corporis tui oculus tuus. conscientia tua lucens bene in hoc corpore lucernae lux est, ipsa est oculus tuus.

sit purus oculus tuus. si conscientia tua munda sit, munda est caro tua; si autem in te tenebrosa est conscientia tua, etiam corpus tuum conscientiae tuae nocte tenebrosum est. lucernae ergo et nos sumus toto operti corpore, uix aliquid exiguum habentes unde lucere possimus.

Denique et Iohannes lucerna erat, sicut dixit de eo dominus. ille erat lucerna ardens et inluminans. bona lucerna quae lumen accipiebat a Christo, ut lucere posset in hoc saeculo, merito ardens, merito inluminans, quia erat nuntius Christi, inluminans praedicatione fidei pectora singulorum. sed et istis [*]( 2 ct Matth. 25, 1-12 10 loh. 3, 20 16 sqq.] ct Matth. 6, 22—23. Luc. 11,34 25*Ioh. o: 35 ) [*](def.A) [*]( 2 fidi M, aid. non R desistit 0 deficit Rml 5 corpore constitute 0 6 exclusi Rm2 8 lucet OR 9 tmi om.M 12habeamus OPR tuis] nosteisOPJS 14 suis om-M o om Mml lampadas PRml 15 unguite P cafHd ^ oleum mentibus nostris OR 18 lux est] add. quia ORv ipse OR 20 in te] in Mm1Rm1,del. R,om.NOv est tenebrasa a 21 eat] eritTa 23 possamus Rm1 24 dominus de eo av 26 possit GMPm1Rm1 27 qta MNa )

303
lucernis dedit ut lux mundi essent, dicens ad apostolos: uos estis 1 u x m u n d i. ergo si gloria sanctorum nunc sicut lucerna, nunc sicut lux mundi fulgebat in hoc saeculo, quid dicimus de uerbo dei quod et lucerna est pedibus meis?